Trouvé 129 Résultats pour: Vinum

  • Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 5, 6)

  • et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: (Liber Esther 14, 17)

  • Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 13)

  • Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 18)

  • Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. (Liber Psalmorum 68, 13)

  • et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. (Liber Psalmorum 103, 15)

  • Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. (Liber II Maccabaeorum 15, 40)

  • Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. (Liber Proverbiorum 4, 17)

  • Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. (Liber Proverbiorum 9, 2)

  • Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. (Liber Proverbiorum 9, 5)

  • Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. (Liber Proverbiorum 20, 1)

  • Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. (Liber Proverbiorum 21, 17)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina