Trouvé 129 Résultats pour: Vinum

  • dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, (Liber Deuteronomii 11, 14)

  • et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)

  • et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat, (Liber Deuteronomii 28, 51)

  • Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 6)

  • Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)

  • de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. (Liber Deuteronomii 32, 38)

  • Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? (Liber Iudicum 9, 13)

  • Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: (Liber Iudicum 13, 4)

  • sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. (Liber Iudicum 13, 7)

  • et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat. (Liber Iudicum 13, 14)

  • habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio. (Liber Iudicum 19, 19)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina