Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)

  • Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)

  • Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)

  • Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. (Evangelium secundum Lucam 13, 6)

  • Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? (Evangelium secundum Lucam 13, 7)

  • et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. (Evangelium secundum Lucam 13, 9)

  • Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. (Evangelium secundum Lucam 13, 10)

  • Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)

  • Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)

  • Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? (Evangelium secundum Lucam 13, 16)

  • Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: (Evangelium secundum Lucam 13, 23)

  • Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: (Evangelium secundum Lucam 13, 25)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina