Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? (Evangelium secundum Lucam 12, 14)
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. (Evangelium secundum Lucam 12, 36)
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? (Evangelium secundum Lucam 12, 41)