Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)
Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. (Canticum Canticorum 6, 1)
Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 3)
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 4)
Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 5)
Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. (Canticum Canticorum 6, 6)
Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Canticum Canticorum 6, 9)
Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 10)
Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te. (Canticum Canticorum 6, 12)
Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 1)
Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 2)