Mosaico decorativo

Found 12906 Results for: Ut

  • Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)

  • Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)

  • Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. (Canticum Canticorum 6, 1)

  • Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 3)

  • Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 4)

  • Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 5)

  • Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. (Canticum Canticorum 6, 6)

  • Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Canticum Canticorum 6, 9)

  • Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 10)

  • Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te. (Canticum Canticorum 6, 12)

  • Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 1)

  • Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 2)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina