Trouvé 25898 Résultats pour: Um
non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 3, 12)
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, (Epistula ad Philippenses 3, 13)
ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 3, 14)
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. (Epistula ad Philippenses 3, 15)
Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. (Epistula ad Philippenses 3, 16)
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. (Epistula ad Philippenses 3, 19)
Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Philippenses 3, 20)
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)
Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. (Epistula ad Philippenses 4, 1)
Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. (Epistula ad Philippenses 4, 2)
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. (Epistula ad Philippenses 4, 3)
Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. (Epistula ad Philippenses 4, 4)