Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. (Epistula ad Philippenses 2, 26)

  • Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)

  • Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. (Epistula ad Philippenses 2, 28)

  • Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; (Epistula ad Philippenses 2, 29)

  • quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. (Epistula ad Philippenses 2, 30)

  • De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. (Epistula ad Philippenses 3, 1)

  • Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)

  • circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, (Epistula ad Philippenses 3, 5)

  • secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. (Epistula ad Philippenses 3, 6)

  • Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. (Epistula ad Philippenses 3, 7)

  • Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, (Epistula ad Philippenses 3, 8)

  • ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: (Epistula ad Philippenses 3, 10)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina