Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. (Liber Exodus 32, 13)
Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)
Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris. (Liber Exodus 32, 17)
Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio. (Liber Exodus 32, 18)
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis : (Liber Exodus 32, 19)
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. (Liber Exodus 32, 20)
Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ? (Liber Exodus 32, 21)
Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : (Liber Exodus 32, 22)
Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. (Liber Exodus 32, 24)
Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), (Liber Exodus 32, 25)
et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : (Liber Exodus 32, 26)
quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. (Liber Exodus 32, 27)