Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia : (Liber Exodus 30, 34)
faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. (Liber Exodus 30, 35)
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. (Liber Exodus 30, 36)
Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. (Liber Exodus 30, 37)
Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. (Liber Exodus 30, 38)
Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, (Liber Exodus 31, 2)
ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære, (Liber Exodus 31, 4)
marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. (Liber Exodus 31, 5)
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, (Liber Exodus 31, 6)
tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, (Liber Exodus 31, 7)
mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, (Liber Exodus 31, 8)
et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, (Liber Exodus 31, 9)