Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)
Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)
Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)
Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)
Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. (Liber Exodus 21, 6)
Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)
Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. (Liber Exodus 21, 10)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)