Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)

  • Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)

  • Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)

  • Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)

  • Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)

  • Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)

  • Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)

  • offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. (Liber Exodus 21, 6)

  • Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)

  • Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. (Liber Exodus 21, 10)

  • Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina