Trouvé 1479 Résultats pour: Sen
cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. (Liber Iob 22, 18)
Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. (Liber Iob 29, 8)
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. (Liber Iob 29, 21)
qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. (Liber Iob 30, 5)
qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: (Liber Iob 30, 7)
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. (Liber Iob 32, 3)
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. (Liber Iob 32, 4)
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. (Liber Iob 32, 5)
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. (Liber Iob 32, 6)
Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. (Liber Iob 32, 9)
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. (Liber Iob 33, 3)
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? (Liber Iob 38, 2)