Trouvé 1479 Résultats pour: Sen
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)
Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. (Liber Esther 16, 4)
Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam. (Liber Esther 16, 9)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, (Liber Iob 2, 1)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. (Liber Iob 4, 15)
commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. (Liber Iob 12, 20)
Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)
Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. (Liber Iob 15, 10)
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. (Liber Iob 21, 27)