Trouvé 164 Résultats pour: Sapientia

  • Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. (Liber Ecclesiasticus 1, 24)

  • In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)

  • Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)

  • Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)

  • Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 12)

  • in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)

  • Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)

  • Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)

  • Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)

  • Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)

  • sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina