Trouvé 164 Résultats pour: Sapientia

  • Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. (Actus Apostolorum 6, 3)

  • Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)

  • quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)

  • Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)

  • Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)

  • Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: (Epistula I ad Corinthios 1, 30)

  • ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)

  • Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. (Epistula I ad Corinthios 3, 19)

  • Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: (Epistula ad Ephesios 1, 8)

  • ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, (Epistula ad Ephesios 3, 10)

  • Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: (Epistula ad Colossenses 1, 9)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina