Trouvé 164 Résultats pour: Sapientia

  • eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem. (Liber Ecclesiastes 1, 18)

  • et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. (Liber Ecclesiastes 2, 13)

  • Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ; (Liber Ecclesiastes 7, 20)

  • Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, (Liber Ecclesiastes 7, 24)

  • Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina