Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. (Liber Genesis 44, 22)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)
Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)
Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)
Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)
Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Liber Genesis 44, 29)
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), (Liber Genesis 44, 30)
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)
Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. (Liber Genesis 44, 34)
Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. (Liber Genesis 45, 1)