Mosaico decorativo

Encontrados 20371 resultados para: Re

  • Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. (Liber Genesis 44, 22)

  • Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)

  • Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)

  • Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)

  • Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)

  • Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)

  • Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Liber Genesis 44, 29)

  • Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), (Liber Genesis 44, 30)

  • videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)

  • Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. (Liber Genesis 44, 34)

  • Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. (Liber Genesis 45, 1)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina