Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)
cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. (Epistula ad Colossenses 4, 9)
et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. (Epistula ad Colossenses 4, 11)
Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. (Epistula ad Colossenses 4, 15)
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 4)
Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)
Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)