Trouvé 20371 Résultats pour: Re
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: (Epistula ad Colossenses 2, 10)
consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. (Epistula ad Colossenses 2, 12)
delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: (Epistula ad Colossenses 2, 14)
Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, (Epistula ad Colossenses 2, 18)
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. (Epistula ad Colossenses 2, 19)
Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: (Epistula ad Colossenses 2, 21)
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)
Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: (Epistula ad Colossenses 3, 1)
Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. (Epistula ad Colossenses 3, 4)
propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: (Epistula ad Colossenses 3, 6)
in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. (Epistula ad Colossenses 3, 7)
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. (Epistula ad Colossenses 3, 8)