Mosaico decorativo

Trouvé 4831 Résultats pour: Pro

  • Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem. (Liber Isaiae 47, 9)

  • Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior. (Liber Isaiae 47, 12)

  • Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas. (Liber Isaiae 48, 9)

  • Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo. (Liber Isaiae 48, 11)

  • Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. (Liber Isaiae 48, 21)

  • Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. (Liber Isaiae 49, 2)

  • Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. (Liber Isaiae 49, 7)

  • Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. (Liber Isaiae 51, 5)

  • Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: (Liber Isaiae 51, 7)

  • numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? (Liber Isaiae 51, 10)

  • Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu. (Liber Isaiae 51, 16)

  • Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina