Trouvé 4831 Résultats pour: Pro
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. (Liber Isaiae 38, 1)
et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. (Liber Isaiae 38, 6)
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber Isaiae 39, 3)
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)
Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus. (Liber Isaiae 41, 1)
Viderunt insulæ, et timuerunt ; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. (Liber Isaiae 41, 5)
Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare. (Liber Isaiae 41, 6)
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)