Trouvé 94 Résultats pour: Patri
ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. (Liber I Regum 9, 5)
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. (Liber I Regum 13, 11)
ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. (Liber II Regum 4, 19)
Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. (Liber I Paralipomenon 4, 5)
Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. (Liber II Paralipomenon 1, 9)
Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. (Liber II Paralipomenon 3, 1)
Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. (Liber II Paralipomenon 6, 16)
suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. (Liber II Paralipomenon 7, 18)
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)
Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. (Liber Thobis 5, 9)