Encontrados 94 resultados para: Patri

  • ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. (Liber I Regum 9, 5)

  • Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. (Liber I Regum 13, 11)

  • ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. (Liber II Regum 4, 19)

  • Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara. (Liber I Paralipomenon 4, 5)

  • Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. (Liber II Paralipomenon 3, 1)

  • Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)

  • qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)

  • Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. (Liber II Paralipomenon 6, 16)

  • suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. (Liber II Paralipomenon 7, 18)

  • Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)

  • Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. (Liber Thobis 5, 9)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina