Trouvé 16965 Résultats pour: Or
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)
Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 25)
Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 29)
Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: (Liber Leviticus 7, 1)
duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. (Liber Leviticus 7, 4)
Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 7, 6)
Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. (Liber Leviticus 7, 11)
Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7, 18)
Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. (Liber Leviticus 7, 20)
Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. (Liber Leviticus 7, 24)
Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. (Liber Leviticus 7, 26)
Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. (Liber Leviticus 7, 29)