Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 30)
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 31)
Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: (Liber Leviticus 4, 32)
ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. (Liber Leviticus 4, 33)
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 34)
Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 5, 1)
Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit: (Liber Leviticus 5, 2)
et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. (Liber Leviticus 5, 6)
dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. (Liber Leviticus 5, 8)
Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: (Liber Leviticus 5, 15)