Trouvé 958 Résultats pour: Omnia
Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)
Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël, (Liber I Samuelis 25, 30)
Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. (Liber I Samuelis 25, 35)
Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit. (Liber I Samuelis 30, 18)
Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quæcumque rapuerant: omnia reduxit David. (Liber I Samuelis 30, 19)
Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin. (Liber II Samuelis 3, 19)
ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis? (Liber II Samuelis 3, 25)
Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. (Liber II Samuelis 6, 12)
Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber II Samuelis 7, 17)
Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo. (Liber II Samuelis 7, 21)
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)
Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii: (Liber II Samuelis 11, 18)