Mosaico decorativo

Trouvé 958 Résultats pour: Omnia

  • Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas. (Liber Iudicum 19, 20)

  • Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas. (Liber Ruth 2, 11)

  • Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. (Liber Ruth 3, 6)

  • et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. (Liber Ruth 3, 16)

  • At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnia quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi ; (Liber Ruth 4, 9)

  • Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: (Liber I Samuelis 2, 22)

  • Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. (Liber I Samuelis 2, 28)

  • In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. (Liber I Samuelis 3, 12)

  • Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. (Liber I Samuelis 8, 8)

  • Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. (Liber I Samuelis 8, 10)

  • Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)

  • Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. (Liber I Samuelis 9, 19)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina