Trouvé 73 Résultats pour: Exercitu

  • Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. (Liber I Maccabaeorum 4, 31)

  • Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 34)

  • Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam: (Liber I Maccabaeorum 5, 18)

  • Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. (Liber I Maccabaeorum 5, 58)

  • Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)

  • Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)

  • Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. (Liber I Maccabaeorum 7, 11)

  • Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, (Liber I Maccabaeorum 7, 27)

  • Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. (Liber I Maccabaeorum 7, 32)

  • fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. (Liber I Maccabaeorum 7, 38)

  • Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina