Trouvé 73 Résultats pour: Exercitu

  • Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)

  • Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. (Liber Iudicum 20, 18)

  • Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris), (Liber Iudicum 20, 39)

  • Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. (Liber Iudicum 21, 5)

  • Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. (Liber Iudicum 21, 8)

  • Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus. (Liber I Samuelis 14, 48)

  • Et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. (Liber II Samuelis 18, 7)

  • Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis : (Liber I Regum 20, 24)

  • Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. (Liber I Regum 22, 34)

  • et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam. (Liber I Regum 22, 36)

  • Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, (Liber I Paralipomenon 11, 26)

  • Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 21)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina