Trouvé 6596 Résultats pour: Eum
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. (Liber Ecclesiasticus 20, 25)
Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 7)
Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. (Liber Ecclesiasticus 21, 24)
De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. (Liber Ecclesiasticus 22, 19)
Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)
Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones. (Liber Ecclesiasticus 24, 33)
Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. (Liber Ecclesiasticus 24, 42)
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: (Liber Ecclesiasticus 26, 3)