Trouvé 6596 Résultats pour: Eum
et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. (Liber Ecclesiasticus 12, 17)
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: (Liber Ecclesiasticus 15, 1)
Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. (Liber Ecclesiasticus 15, 13)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
et pars Dei Israël facta est manifesta. (Liber Ecclesiasticus 17, 15)
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 17, 27)