Trouvé 2391 Résultats pour: Enim
Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose, (Liber I Maccabaeorum 14, 40)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus: (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
erat enim gener summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 16, 12)
Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere. (Liber I Maccabaeorum 16, 22)
Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. (Liber II Maccabaeorum 2, 19)
Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, (Liber II Maccabaeorum 2, 25)
Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 30)
Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: (Liber II Maccabaeorum 3, 16)
circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio. (Liber II Maccabaeorum 3, 21)
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)