Trouvé 2391 Résultats pour: Enim
Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 82)
pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere. (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. (Liber I Maccabaeorum 12, 15)
et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. (Liber I Maccabaeorum 12, 30)
(audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam. (Liber I Maccabaeorum 12, 34)
et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim: (Liber I Maccabaeorum 12, 53)
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
Quæcumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas ædificastis, vobis sint: (Liber I Maccabaeorum 13, 38)
restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)