Trouvé 2975 Résultats pour: End
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet : (Liber Exodus 22, 7)
si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, (Liber Exodus 22, 8)
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit : (Liber Exodus 22, 10)
jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. (Liber Exodus 22, 11)
Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)
Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)
Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)
Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. (Liber Exodus 24, 2)
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël : (Liber Exodus 24, 9)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos. (Liber Exodus 24, 12)
