Mosaico decorativo

Trouvé 2975 Résultats pour: End

  • Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)

  • dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. (Liber Exodus 19, 21)

  • Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. (Liber Exodus 19, 23)

  • Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. (Liber Exodus 19, 24)

  • Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)

  • Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)

  • Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)

  • Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. (Liber Exodus 21, 8)

  • Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)

  • Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. (Liber Exodus 21, 35)

  • Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. (Liber Exodus 22, 1)

  • Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 6)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina