Trouvé 456 Résultats pour: Ehe
Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. (Liber Isaiae 59, 9)
Numquid super his continebis te, Domine ; tacebis, et affliges nos vehementer? (Liber Isaiae 64, 12)
Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi: (Liber Ieremiae 2, 10)
Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 12)
Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum, (Liber Ieremiae 2, 26)
Audivimus famam ejus ; dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. (Liber Ieremiae 6, 24)
Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 8, 5)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. (Liber Ieremiae 9, 19)
Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)
Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. (Liber Ieremiae 20, 11)
Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. (Liber Ieremiae 26, 8)