Trouvé 456 Résultats pour: Ehe
Noli facere mala, et non te apprehendent: (Liber Ecclesiasticus 7, 1)
Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)
Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: (Liber Ecclesiasticus 15, 1)
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)
In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 8)
Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur. (Liber Ecclesiasticus 23, 30)
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 27, 9)
Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. (Liber Ecclesiasticus 34, 2)
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. (Liber Ecclesiasticus 43, 34)