Mosaico decorativo

Trouvé 4456 Résultats pour: Dominus Deus

  • Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. (Liber Iob 1, 7)

  • Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)

  • ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. (Liber Iob 2, 2)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. (Liber Iob 2, 6)

  • Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)

  • viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? (Liber Iob 3, 23)

  • Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)

  • Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? (Liber Iob 8, 3)

  • Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina