Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus
Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. (Liber Iob 1, 7)
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)
ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. (Liber Iob 2, 2)
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. (Liber Iob 2, 6)
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? (Liber Iob 3, 23)
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? (Liber Iob 8, 3)
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)