Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: (Liber Leviticus 16, 11)
Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)
Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)
In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. (Liber Leviticus 16, 30)
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 17, 1)
Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: (Liber Leviticus 17, 2)
Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, (Liber Leviticus 17, 3)
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)
Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)
Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, (Liber Leviticus 17, 8)