Mosaico decorativo

Encontrados 8719 resultados para: Dom

  • His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: (Liber Leviticus 16, 11)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)

  • In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. (Liber Leviticus 16, 30)

  • Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)

  • Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 17, 1)

  • Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens: (Liber Leviticus 17, 2)

  • Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, (Liber Leviticus 17, 3)

  • et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)

  • Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)

  • Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, (Liber Leviticus 17, 8)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina