Trouvé 8719 Résultats pour: Dom
Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. (Liber Ieremiae 25, 15)
Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)
Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: (Liber Ieremiae 25, 28)
quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 25, 29)
Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ. (Liber Ieremiae 25, 30)
Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ. (Liber Ieremiae 25, 32)
Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt. (Liber Ieremiae 25, 33)
Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: (Liber Ieremiae 25, 36)
et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)