Mosaico decorativo

Found 8719 Results for: Dom

  • Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. (Liber Ieremiae 25, 15)

  • Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, (Liber Ieremiae 25, 17)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. (Liber Ieremiae 25, 27)

  • Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis: (Liber Ieremiae 25, 28)

  • quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 25, 29)

  • Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ. (Liber Ieremiae 25, 30)

  • Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ. (Liber Ieremiae 25, 32)

  • Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt. (Liber Ieremiae 25, 33)

  • Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: (Liber Ieremiae 25, 36)

  • et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)

  • Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina