Trouvé 790 Résultats pour: Doloris Jerusalem
Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. (Lamentationes 4, 12)
in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem, et succenderunt eam igni. (Liber Baruch 1, 2)
et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciæ filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 7)
posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terræ, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. (Liber Baruch 1, 9)
et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 15)
ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)
Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)
Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. (Liber Baruch 4, 8)
Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. (Liber Baruch 4, 30)
Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. (Liber Baruch 4, 36)
Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. (Liber Baruch 5, 1)
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)