Mosaico decorativo

Löydetty 790 Tulokset: Doloris Jerusalem

  • Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. (Lamentationes 4, 12)

  • in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Jerusalem, et succenderunt eam igni. (Liber Baruch 1, 2)

  • et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciæ filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 7)

  • posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terræ, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. (Liber Baruch 1, 9)

  • et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 15)

  • ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)

  • Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)

  • Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. (Liber Baruch 4, 8)

  • Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. (Liber Baruch 4, 30)

  • Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. (Liber Baruch 4, 36)

  • Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. (Liber Baruch 5, 1)

  • Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina