Mosaico decorativo

Trouvé 71 Résultats pour: Diligunt Aliis

  • Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. (Liber Sapientiae 6, 13)

  • Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)

  • quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. (Liber Ecclesiasticus 1, 15)

  • Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. (Liber Ecclesiasticus 2, 18)

  • Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. (Liber Ecclesiasticus 2, 19)

  • Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)

  • et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)

  • Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 4)

  • Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? (Liber Ecclesiasticus 14, 15)

  • Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti. (Liber Ecclesiasticus 49, 7)

  • Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. (Liber Isaiae 1, 23)

  • Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum. (Prophetia Ezechielis 42, 14)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina