Trouvé 71 Résultats pour: Diligunt Aliis
Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. (Liber I Samuelis 28, 8)
Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)
Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)
et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : (Liber Nehemiae 1, 5)
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna. (Liber Nehemiae 9, 25)
Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei. (Liber Thobis 2, 23)
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. (Liber Thobis 13, 18)
Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. (Liber Esther 1, 7)
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. (Liber Esther 2, 12)
Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, (Liber Psalmorum 5, 12)
Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 39, 17)
Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea. (Liber Psalmorum 68, 37)