Trouvé 5132 Résultats pour: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. (Evangelium secundum Marcum 15, 7)
Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. (Evangelium secundum Marcum 15, 11)
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Marcum 15, 15)
Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, (Evangelium secundum Marcum 15, 16)
Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 25)
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
Jesus autem emissa voce magna expiravit. (Evangelium secundum Marcum 15, 37)
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: (Evangelium secundum Marcum 15, 40)
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. (Evangelium secundum Marcum 15, 44)